BARIGENA seu BARGINNA

BARIGENA seu BARGINNA
BARIGENA, seu BARGINNA
in Glossis Latino-Graecis νεκροφόρος, Βάρβαρος, προσφώνησις βαρβάρου, Vespillo, barbarus, acclamatio barbari. Quae verba sic accipit cum Cuiacio ad Nov. 43. Iustiniani, Car. du Fresne, ut existimet, Barginas fuisse barbaros funerum elatores, vocemque Bargiuna, esse barbaram, non Latinam quam a Germanic. Baar videtur deducere Bignonius, et in veter. Glossario Saxon. feretrum dici observat: Unde forte, inquit, pro funerum elatore. Coeterum Bargennos, Troglodytidis regionis populos memorat Plin. l. 6. c. 29. Et in Glossis Isidori Bargines sunt fortes in bello. Recentioribus vero Grammaticis Barginus, peregrinus, alienigena est etc. Vide Ugutionem, Iohannem de Ianua, alios, ei laudatos Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”